pronađen 84 Rezultati za: iudicio

  • ut opprimant in iudicio pauperes et vim faciant causae humilium populi mei, ut fiant viduae praeda eorum, et pupillos diripiant! (Liber Isaiae 10, 2)

  • Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. (Liber Isaiae 28, 7)

  • Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. (Liber Isaiae 32, 1)

  • Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso; implet Sion iudicio et iustitia. (Liber Isaiae 33, 5)

  • Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem. (Liber Isaiae 53, 8)

  • Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 17)

  • Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis filiorum vestrorum disceptabo. (Liber Ieremiae 2, 9)

  • Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati estis in me, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 29)

  • dixisti: “Innocens ego sum, propterea aversus est furor eius a me”. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: “Non peccavi”. (Liber Ieremiae 2, 35)

  • Et iurabis: “Vivit Dominus!” in veritate et in iudicio et in iustitia, et benedicentur in ipso gentes et in ipso gloriabuntur. (Liber Ieremiae 4, 2)

  • Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me”. (Liber Ieremiae 10, 24)

  • Perdix fovit, quae non peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens”. (Liber Ieremiae 17, 11)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina