pronađen 21 Rezultati za: lux firmamentum

  • Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”. (Liber Genesis 1, 6)

  • Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 7)

  • Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. (Liber Genesis 1, 8)

  • Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum; (Liber II Samuelis 22, 19)

  • Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus. (Liber Psalmorum 18, 3)

  • Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. (Liber Psalmorum 19, 2)

  • Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam. (Liber Psalmorum 89, 15)

  • Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius. (Liber Psalmorum 97, 2)

  • et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum. (Liber I Maccabaeorum 2, 43)

  • Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium. (Liber I Maccabaeorum 6, 18)

  • “Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum? (Liber I Maccabaeorum 10, 23)

  • Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit. (Liber Sapientiae 4, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina