pronađen 364 Rezultati za: maledictionem furtum furtum iusiurandum mendacium iudicium iudicium et exitium
Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? (Epistula ad Romanos 2, 3)
Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)
qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. (Epistula I ad Corinthios 11, 29)
Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5, 10)
Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)
non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 6)
in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, (Epistula I ad Timotheum 4, 2)
Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, (Epistula ad Hebraeos 9, 27)
Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. (Epistula Iacobi 2, 13)
Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus. (Epistula Iacobi 3, 1)