pronađen 314 Rezultati za: malum

  • Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. (Liber Ieremiae 48, 2)

  • Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis. (Liber Ieremiae 48, 16)

  • Et pavere faciam Elam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum; et adducam super eos malum iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium, donec consumam eos. (Liber Ieremiae 49, 37)

  • Et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldaeae omne malum suum, quod fecerunt in Sion in oculis vestris, ait Dominus. (Liber Ieremiae 51, 24)

  • Et scripsit Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem. (Liber Ieremiae 51, 60)

  • Et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Ioachim, (Liber Ieremiae 52, 2)

  • SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)

  • THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)

  • et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. (Prophetia Ezechielis 6, 10)

  • Abietibus de Sanir exstruxerunt tibi omnia tabulata; cedrum de libano tulerunt, ut facerent tibi malum; (Prophetia Ezechielis 27, 5)

  • Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super iudices nostros, qui iudicaverunt nos, ut superducerent in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Ierusalem. (Prophetia Danielis 9, 12)

  • Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc venit super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina