pronađen 899 Rezultati za: mei
Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei. (Prophetia Osee 6, 11)
Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius. (Prophetia Osee 9, 8)
Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. (Prophetia Osee 11, 3)
Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”. (Prophetia Osee 12, 9)
Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. (Prophetia Osee 13, 6)
De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis”. (Prophetia Osee 13, 14)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)
Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Amos?”. Et dixi: “Trullam caementarii”. Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. (Prophetia Amos 7, 8)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos; (Prophetia Amos 9, 3)
In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: “Non appropinquabit et non veniet super nos malum”. (Prophetia Amos 9, 10)
Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum. (Prophetia Amos 9, 14)
Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum; neque respicies et tu malum eius in die vastitatis illius et non mittes manum in opes eius in die vastitatis illius; (Prophetia Abdiae 1, 13)