pronađen 777 Rezultati za: meum
Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam. (Evangelium secundum Marcum 14, 8)
Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “Sumite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Marcum 14, 22)
“Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines”. (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, (Evangelium secundum Lucam 7, 6)
Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; (Evangelium secundum Lucam 9, 38)
Ait autem ad alterum: “Sequere me”. Ille autem dixit: “Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te (Evangelium secundum Lucam 15, 18)
Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. (Evangelium secundum Lucam 20, 13)
Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; (Evangelium secundum Lucam 21, 12)
et eritis odio omnibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Lucam 21, 17)