pronađen 79 Rezultati za: multum
Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur; (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)
Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 16, 19)
“Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit”. (Epistula II ad Corinthios 8, 15)
Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. (Epistula ad Colossenses 4, 13)
Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans. (Epistula Iacobi 5, 16)
Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum. (Apocalypsis Ioannis 5, 4)