pronađen 1242 Rezultati za: ope

  • et dixerunt Moysi: “Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere”. (Liber Exodus 36, 5)

  • Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)

  • Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini. (Liber Exodus 36, 19)

  • Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit. (Liber Exodus 36, 34)

  • Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis; (Liber Exodus 36, 35)

  • Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii; (Liber Exodus 36, 37)

  • et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas. (Liber Exodus 36, 38)

  • Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis. (Liber Exodus 37, 28)

  • Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii. (Liber Exodus 37, 29)

  • cuius cornua de angulis procedebant; operuitque illud laminis aeneis. (Liber Exodus 38, 2)

  • Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis aeneis; (Liber Exodus 38, 6)

  • Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant. (Liber Exodus 38, 11)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina