pronađen 17 Rezultati za: petrae
“Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten et absconde ibi illud in foramine petrae”. (Liber Ieremiae 13, 4)
Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 49, 16)
Superbia cordis tui decepit te habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium suum; qui dicit in corde suo: “Quis detrahet me in terram?”. (Prophetia Abdiae 1, 3)
Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)
Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)