pronađen 396 Rezultati za: populo

  • dixitque ad eos: “Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: “Levius fac iugum, quod imposuit pater tuus super nos”?”. (Liber I Regum 12, 9)

  • Et dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: “Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te dicentes: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos”; sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. (Liber I Regum 12, 10)

  • Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant, (Liber I Regum 12, 13)

  • Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat. (Liber I Regum 12, 15)

  • “Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad omnem domum Iudae et Beniamin et reliquos de populo dicens: (Liber I Regum 12, 23)

  • Praevaluit autem populus, qui erat cum Amri, populo, qui sequebatur Thebni filium Gineth; mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. (Liber I Regum 16, 22)

  • dixit Elias omni populo: “Venite ad me”. Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat; (Liber I Regum 18, 30)

  • Reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam et ministrabat ei. (Liber I Regum 19, 21)

  • Qui ait ad eum: “Haec dicit Dominus: Quia dimisisti de manu tua virum, quem morti devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius”. (Liber I Regum 20, 42)

  • Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: “Da populo, ut comedat”. (Liber II Regum 4, 42)

  • Responditque ei minister eius: “Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris?”. Rursum ille dixit: “Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: “Comedent, et supererit””. (Liber II Regum 4, 43)

  • Acquieveruntque sacerdotes ultra non accipere pecuniam a populo nec instaurare sartatecta domus. (Liber II Regum 12, 9)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina