pronađen 396 Rezultati za: populo

  • Ipsum elegit ab omni vivente offerre sacrificium Deo, incensum et adipes et incendere bonum odorem et memoriale et placare pro populo suo. (Liber Ecclesiasticus 45, 20)

  • Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. (Liber Isaiae 1, 4)

  • Et dixit: “Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”. (Liber Isaiae 6, 9)

  • Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti. (Liber Isaiae 11, 16)

  • nunc autem loquitur Dominus dicens: “In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit”. (Liber Isaiae 16, 14)

  • In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. (Liber Isaiae 18, 7)

  • ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur”. (Liber Isaiae 29, 14)

  • omnes confundentur super populo, qui eis prodesse non potest; non erit in auxilium et in utilitatem sed in confusionem et opprobrium”. (Liber Isaiae 30, 5)

  • Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam: (Liber Isaiae 42, 5)

  • Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. (Liber Isaiae 43, 20)

  • Haec dicit dominator tuus, Dominus et Deus tuus, qui contendit pro populo suo: “Ecce tuli de manu tua calicem soporis, poculum indignationis meae; non adicies, ut bibas illum ultra. (Liber Isaiae 51, 22)

  • Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “Separatione dividet me Dominus a populo suo”. Et non dicat eunuchus: “Ecce, ego lignum aridum”. (Liber Isaiae 56, 3)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina