pronađen 185 Rezultati za: princeps
Cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris. (Liber I Regum 16, 16)
Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus. (Liber II Regum 5, 1)
et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: “Verbum mihi ad te, princeps”. Dixitque Iehu: “Ad quem ex omnibus nobis?”. At ille dixit: “Ad te, o princeps”. (Liber II Regum 9, 5)
Mense quinto septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum servus regis Babylonis Ierusalem (Liber II Regum 25, 8)
Reliquam autem populi partem, qui remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps satellitum; (Liber II Regum 25, 11)
necnon thymiamateria et phialas, quae aurea aurea et quae argentea argentea, tulit princeps satellitum; (Liber II Regum 25, 15)
Tulit quoque princeps satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores (Liber II Regum 25, 18)
quos tollens Nabuzardan princeps satellitum duxit ad regem Babylonis in Rebla, (Liber II Regum 25, 20)
Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. (Liber I Paralipomenon 5, 6)
Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum. (Liber I Paralipomenon 5, 15)
Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps (Liber I Paralipomenon 9, 17)
et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim — Dominus sit cum eo! — (Liber I Paralipomenon 9, 20)