pronađen 13 Rezultati za: proderit

  • Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit. (Liber Leviticus 7, 18)

  • Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos”. (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • “Numquid Deo prodesse potest homo, cum vix intellegens sibi ipse proderit? (Liber Iob 22, 2)

  • Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”. (Liber Iob 35, 3)

  • Quid enim proderit homini de universo labore suo et afflictione cordis, qua sub sole laboravit? (Liber Ecclesiastes 2, 22)

  • Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 25)

  • Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. (Liber Ecclesiasticus 29, 14)

  • Quid proderit libatio idolo? Nec enim manducabit nec odorabitur: (Liber Ecclesiasticus 30, 19)

  • Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi. (Liber Ecclesiasticus 39, 15)

  • Seminaverunt triticum et spinas messuerunt, laboraverunt, et non eis proderit; confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini. (Liber Ieremiae 12, 13)

  • Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina