pronađen 21 Rezultati za: pulvis

  • in sudore vultus tui vesceris pane,donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris”. (Liber Genesis 3, 19)

  • Respondensque Abraham ait: “Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)

  • Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. (Liber Genesis 28, 14)

  • Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti. (Liber Exodus 8, 13)

  • sitque pulvis super omnem terram Aegypti; erunt enim in hominibus et iumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti”. (Liber Exodus 9, 9)

  • Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita, (Liber Leviticus 14, 43)

  • Qui remisit et ait: “Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me”. (Liber I Regum 20, 10)

  • Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae. (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur? (Liber Iob 38, 38)

  • Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus. (Liber Psalmorum 1, 4)

  • Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? (Liber Psalmorum 30, 10)

  • Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos; (Liber Psalmorum 35, 5)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina