pronađen 148 Rezultati za: quadraginta

  • Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: “Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: “Si sanari potero de infirmitate mea hac?””. (Liber II Regum 8, 9)

  • Qui ait: “Comprehendite eos vivos”. Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos iuxta cisternam Betheced, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam. (Liber II Regum 10, 14)

  • Anno septimo Iehu regnavit Ioas; quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee. (Liber II Regum 12, 2)

  • Anno quinto decimo Amasiae filii Ioas regis Iudae regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno. (Liber II Regum 14, 23)

  • Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam; (Liber I Paralipomenon 5, 18)

  • Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie procedentes quadraginta milia. (Liber I Paralipomenon 12, 37)

  • Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem. (Liber I Paralipomenon 19, 18)

  • et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis et in Ierusalem annis triginta tribus. (Liber I Paralipomenon 29, 27)

  • Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis; (Liber II Paralipomenon 9, 30)

  • Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • Septem annorum erat Ioas, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee. (Liber II Paralipomenon 24, 1)

  • filii Zethua nongenti quadraginta quinque; (Liber Esdrae 2, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina