pronađen 11 Rezultati za: quercus

  • Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino. (Liber Genesis 13, 18)

  • Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram. (Liber Genesis 14, 13)

  • Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. (Liber Genesis 18, 1)

  • Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. (Liber Genesis 35, 8)

  • qui sunt trans Iordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in Araba contra Galgalam, quae est iuxta Quercus Moreh. (Liber Deuteronomii 11, 30)

  • Rursumque Gaal ait: “Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum”. (Liber Iudicum 9, 37)

  • Nam eritis velut quercus, defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua; (Liber Isaiae 1, 30)

  • et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan (Liber Isaiae 2, 13)

  • et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea. (Liber Isaiae 6, 13)

  • quercus de Basan dolaverunt in remos tuos et transtra tua fecerunt ex ebore et cupressis de insulis Cetthim. (Prophetia Ezechielis 27, 6)

  • Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius. (Prophetia Zachariae 11, 2)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina