pronađen 2423 Rezultati za: qui clamavit in Israel

  • Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. (Evangelium secundum Ioannem 7, 28)

  • In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “Si quis sitit, veniat ad me et bibat, (Evangelium secundum Ioannem 7, 37)

  • Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “Lazare, veni foras!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 43)

  • acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel!”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)

  • Iesus autem clamavit et dixit: “Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me; (Evangelium secundum Ioannem 12, 44)

  • Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. (Actus Apostolorum 2, 36)

  • notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)

  • Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel (Actus Apostolorum 4, 27)

  • Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut adducerentur illi. (Actus Apostolorum 5, 21)

  • hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum. (Actus Apostolorum 5, 31)

  • Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel. (Actus Apostolorum 7, 23)

  • Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me”. (Actus Apostolorum 7, 37)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina