pronađen 634 Rezultati za: quis

  • Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber II Samuelis 7, 18)

  • Qui adorans eum dixit: “Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?”. (Liber II Samuelis 9, 8)

  • Quis percussit Abimelech filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?”, dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit”. (Liber II Samuelis 11, 21)

  • Qui ait: “Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit, si forte miserebitur mei Dominus, et vivet infans? (Liber II Samuelis 12, 22)

  • “Quis me constituat iudicem in terra, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium iudicandum, et iustificem eos?”. (Liber II Samuelis 15, 4)

  • Et dixit rex Sibae: “Quid sibi volunt haec?”. Responditque Siba: “Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto”. (Liber II Samuelis 16, 2)

  • Et ait rex: “Quid mihi et vobis filii Sarviae? Si maledicit, et si Dominus praecepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?””. (Liber II Samuelis 16, 10)

  • Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum; sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David et cum esset cum Absalom. (Liber II Samuelis 16, 23)

  • Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: “Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!”. (Liber II Samuelis 19, 1)

  • Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum? (Liber II Samuelis 22, 32)

  • et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur”. (Liber II Samuelis 23, 7)

  • Desideravit igitur David et ait: “O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam!”. (Liber II Samuelis 23, 15)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina