pronađen 25 Rezultati za: redde
Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt”. (Liber Genesis 20, 7)
Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos”. (Liber Iudicum 10, 15)
Quibus ille respondit: “Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem; nunc igitur cum pace redde mihi eam”. (Liber Iudicum 11, 13)
At ille invocavit Dominum dicens: “Domine Deus, memento mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitudinem pristinam, Deus, ut ulciscar me de Philisthim saltem pro uno duorum luminum meorum!”. (Liber Iudicum 16, 28)
Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: “Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim”. (Liber II Samuelis 3, 14)
Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: “Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo”. (Liber II Regum 4, 7)
tu exaudi de caelo, de loco habitationis tuae, et propitiare et redde unicuique secundum vias suas, quia nosti cor eius; tu enim solus nosti corda filiorum hominum, (Liber II Paralipomenon 6, 30)
Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: “Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum”. (Liber Thobis 2, 13)
Merces omnis hominis, quicumque penes te operatus fuerit, non maneat penes te, sed redde ei statim, et merces tua non minorabitur; si servieris Deo in veritate, reddetur tibi. Attende tibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus sermonibus tuis (Liber Thobis 4, 14)
Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. (Liber Psalmorum 28, 4)
Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua; (Liber Psalmorum 50, 14)
Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu promptissimo confirma me. (Liber Psalmorum 51, 14)