pronađen 56 Rezultati za: saeculi
inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 40)
Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 49)
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi?”. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)
docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Marcum 4, 19)
Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (Evangelium secundum Lucam 16, 8)
Et ait illis Iesus: “Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias; (Evangelium secundum Lucam 20, 34)
Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur, (Epistula I ad Corinthios 2, 6)
quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)