pronađen 206 Rezultati za: sancta civitas

  • Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna. (Liber Genesis 10, 12)

  • Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea ­ numquid non modica est? ­ et vivet anima mea”. (Liber Genesis 19, 20)

  • At ille: “Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est”. (Liber Exodus 3, 5)

  • Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. (Liber Exodus 12, 16)

  • Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel”. (Liber Exodus 19, 6)

  • Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi; (Liber Exodus 28, 4)

  • super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus. (Liber Exodus 28, 38)

  • Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt. (Liber Exodus 29, 33)

  • Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta sunt. (Liber Exodus 29, 34)

  • Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur. (Liber Exodus 30, 29)

  • Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)

  • praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi”. (Liber Leviticus 10, 18)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina