pronađen 20 Rezultati za: sanitas

  • Et, cum coeperis esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare”. Et cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit illi. (Liber Thobis 6, 18)

  • Et surrexit, et coeperunt orare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: “Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 5)

  • Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. (Liber Psalmorum 38, 4)

  • Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, et non est sanitas in carne mea. (Liber Psalmorum 38, 8)

  • Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossibus tuis. (Liber Proverbiorum 3, 8)

  • vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas. (Liber Proverbiorum 4, 22)

  • Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est. (Liber Proverbiorum 12, 18)

  • Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)

  • Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia. (Liber Proverbiorum 14, 30)

  • Favus mellis composita verba, dulcedo animae et sanitas ossium. (Liber Proverbiorum 16, 24)

  • Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. (Liber Sapientiae 6, 24)

  • Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum, quia digni erant ab huiusmodi exterminari; (Liber Sapientiae 16, 9)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina