pronađen 55 Rezultati za: sapientes

  • Qui irrita facio signa divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum et scientiam eorum vanam facio; (Liber Isaiae 44, 25)

  • “Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt”. (Liber Ieremiae 4, 22)

  • Quomodo dicitis: “Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est”? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. (Liber Ieremiae 8, 8)

  • Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt; verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. (Liber Ieremiae 8, 9)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!”. (Liber Ieremiae 9, 16)

  • Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui. (Liber Ieremiae 10, 7)

  • Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius! (Liber Ieremiae 50, 35)

  • “Et inebriabo principes eius et sapientes eius et duces eius et magistratus eius et fortes eius; et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur”, ait rex, Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 57)

  • Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui; sapientes tui, Tyre, facti sunt nautae tui. (Prophetia Ezechielis 27, 8)

  • Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 12)

  • Et egressa sententia, ut sapientes interficerentur, quaerebantur Daniel et socii eius, ut perirent. (Prophetia Danielis 2, 13)

  • Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis; (Prophetia Danielis 2, 14)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina