pronađen 700 Rezultati za: secundum Samuel librum

  • Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 13)

  • non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, (Epistula II ad Corinthios 10, 15)

  • non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)

  • Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis. (Epistula II ad Corinthios 11, 17)

  • Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. (Epistula II ad Corinthios 11, 18)

  • Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. (Epistula II ad Corinthios 11, 21)

  • Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)

  • qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (Epistula ad Galatas 1, 4)

  • Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; (Epistula ad Galatas 1, 11)

  • ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)

  • Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)

  • Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina