pronađen 75 Rezultati za: septimo

  • Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)

  • inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit”. (Liber Exodus 31, 17)

  • Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere. (Liber Exodus 34, 21)

  • Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13, 5)

  • Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit. (Liber Leviticus 13, 6)

  • Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae; (Liber Leviticus 13, 27)

  • Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis, (Liber Leviticus 13, 32)

  • Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit. (Liber Leviticus 13, 34)

  • et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa, (Liber Leviticus 13, 51)

  • Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit. (Liber Leviticus 14, 9)

  • Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse plagam, (Liber Leviticus 14, 39)

  • Eritque hoc vobis legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui peregrinatur inter vos. (Liber Leviticus 16, 29)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina