pronađen 102 Rezultati za: servis
Responderunt secundo atque dixerunt: “Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus”. (Prophetia Danielis 2, 7)
Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facta sunt servis tuis et his, qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)
Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla potentia, et robur eorum conteratur. (Prophetia Danielis 3, 44)
appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”. (Prophetia Danielis 6, 21)
non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terrae. (Prophetia Danielis 9, 6)
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)
Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 23)
Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 35)
Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; (Evangelium secundum Matthaeum 22, 8)
Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent. (Evangelium secundum Lucam 15, 26)
Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”. (Evangelium secundum Lucam 19, 13)