pronađen 360 Rezultati za: sibi
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis. (Actus Apostolorum 20, 16)
is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”. (Actus Apostolorum 21, 11)
Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius. (Actus Apostolorum 23, 2)
Milites ergo, secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem; (Actus Apostolorum 23, 31)
Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: “Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam, (Actus Apostolorum 24, 10)
simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo. (Actus Apostolorum 24, 26)
Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. (Actus Apostolorum 27, 27)
Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; (Epistula ad Romanos 2, 14)
Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent. (Epistula ad Romanos 13, 2)
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 7)
etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “Improperia improperantium tibi ceciderunt super me”. (Epistula ad Romanos 15, 3)
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. (Epistula I ad Corinthios 10, 5)