pronađen 227 Rezultati za: sine
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 34)
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num"”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 9)
At ille dixit: “Adhuc et vos sine intellectu estis? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
Ceteri vero dicebant: “Sine, videamus an veniat Elias liberans eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 49)
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Marcum 4, 19)
sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et dicebat eis Iesus: “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua”. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
Et dicebat illi: “Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
“Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei”. (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui. (Evangelium secundum Lucam 6, 42)