pronađen 179 Rezultati za: templum tributum

  • dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores eorum aedificent domum Dei illam in loco suo. (Liber Esdrae 6, 7)

  • Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis et cantoribus et ianitoribus, oblatis et ministris domus Dei huius, ut tributum et annonas et vectigal non habeatis potestatem imponendi super eos. (Liber Esdrae 7, 24)

  • appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur. (Liber Esdrae 8, 25)

  • Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • Et dixi: “Num quisquam similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non ingrediar”. (Liber Nehemiae 6, 11)

  • Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi. (Liber Thobis 1, 4)

  • Sed, cum recesserunt a via, quam disposuerat illis, exterminati sunt in bellis multis multum valde et captivi ducti sunt in terram non suam, et templum Dei eorum devenit ad solum, et civitates eorum comprehensae sunt ab adversariis. (Liber Iudith 5, 18)

  • Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi. (Liber Iob 40, 20)

  • Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. (Liber Psalmorum 5, 8)

  • Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius. (Liber Psalmorum 27, 4)

  • Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. (Liber Psalmorum 28, 2)

  • PSALMUS. Asaph. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas. (Liber Psalmorum 79, 1)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina