pronađen 1075 Rezultati za: terram

  • Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon. (Prophetia Danielis 11, 41)

  • Qui respondens ait ei: “Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis”. (Prophetia Danielis 14, 5)

  • ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti. (Prophetia Osee 2, 5)

  • Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram; (Prophetia Osee 2, 23)

  • Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”; (Prophetia Osee 2, 25)

  • Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”. (Prophetia Osee 6, 3)

  • Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti. (Prophetia Osee 11, 5)

  • Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei. (Prophetia Ioel 1, 6)

  • Zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo. (Prophetia Ioel 2, 18)

  • Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est. (Prophetia Ioel 2, 20)

  • congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt. (Prophetia Ioel 4, 2)

  • Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei; (Prophetia Amos 2, 10)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina