pronađen 163 Rezultati za: territorio belli victoria promissionem hæreditatem Basã Galaad et Jaboc
Post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quae peperit ei Segub. (Liber I Paralipomenon 2, 21)
Sed et Segub genuit Iair, qui possedit viginti tres civitates in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 2, 22)
Cepitque Gesur et Aram oppida Iair ipsis et Canath et viculos eius sexaginta civitates. Omnes isti filii Machir patris Galaad. (Liber I Paralipomenon 2, 23)
Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 9)
In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz. (Liber I Paralipomenon 5, 14)
Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos. (Liber I Paralipomenon 5, 16)
Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 65)
Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad. (Liber I Paralipomenon 7, 14)
Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse. (Liber I Paralipomenon 7, 17)
Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul, (Liber I Paralipomenon 10, 11)
Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)