pronađen 414 Rezultati za: testamentum animo fide spem iustitiam

  • En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non praeterierit ne unum quidem incassum. (Liber Iosue 23, 14)

  • Dixitque: “Philisthim super te, Samson!”. Qui de somno consurgens dixit in animo suo: “Egrediar, sicut ante feci, et me excutiam”, nesciens quod Dominus recessisset ab eo. (Liber Iudicum 16, 20)

  • Dixeruntque ei filii Dan: “Cave, ne ultra loquaris ad nos, et irruant in te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas”. (Liber Iudicum 18, 25)

  • Surrexitque adulescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer eius pater puellae: “Considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum; manete apud me etiam hodie, pernocta hic et esto laeto animo, et cras mane proficiscemini, ut vadas in domum tuam”. (Liber Iudicum 19, 9)

  • Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere. (Liber Ruth 1, 18)

  • Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter (Liber I Samuelis 1, 10)

  • Dixitque ei armiger suus: “Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris”. (Liber I Samuelis 14, 7)

  • Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. (Liber I Samuelis 22, 2)

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini. (Liber I Samuelis 26, 23)

  • Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo. (Liber II Samuelis 8, 15)

  • Et rursum intulit Chusai: “Tu nosti patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo: (Liber II Samuelis 17, 8)

  • Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi, (Liber II Samuelis 22, 21)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina