pronađen 198 Rezultati za: timor Dei vita

  • Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum. Illi autem, qui in urbibus habitant, agunt etiam quintum decimum diem mensis Adar cum gaudio et convivio et ut diem festum, in quo mittunt sibi mutuo partes epularum. (19a) Et satrapae provinciarum et principes et scribae regis honorificabant Deum, quia timor Mardochaei eos invaserat. Factum erat enim, ut praeceptum regis in toto regno nominaretur. (Liber Esther 9, 19)

  • Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt? (Liber Iob 3, 20)

  • Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit. (Liber Iob 3, 25)

  • Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum? (Liber Iob 4, 6)

  • Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius? (Liber Iob 7, 1)

  • Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. (Liber Iob 7, 7)

  • Iustificationem meam, quam coepi tenere, non deseram, neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. (Liber Iob 27, 6)

  • Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia””. (Liber Iob 28, 28)

  • quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem! (Liber Iob 31, 23)

  • Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. (Liber Iob 33, 20)

  • Appropinquavit corruptioni foveae, et vita illius mortiferis sedibus. (Liber Iob 33, 22)

  • Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. (Liber Iob 36, 14)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina