pronađen 46 Rezultati za: transierunt
Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: “Ubi est Achimaas et Ionathan?”. Et respondit eis mulier: “Transierunt hinc ad aquas”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem. (Liber II Samuelis 17, 20)
Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium. (Liber II Samuelis 17, 22)
Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. (Liber I Regum 22, 1)
Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. (Liber II Regum 2, 8)
Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas, et omnes fugaverunt, qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem. (Liber I Paralipomenon 12, 16)
Et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum; (Liber I Paralipomenon 16, 20)
universique regni eius et fortitudinis et temporum, quae transierunt sub eo sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum. (Liber I Paralipomenon 29, 30)
Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur. (Liber II Paralipomenon 11, 14)
Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege. (Liber II Paralipomenon 15, 3)
At ille remisit nuntium dicens: “Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani dicens: “Da filiam tuam filio meo uxorem”. Et ecce bestiae agri, quae erant in Libano, transierunt et conculcaverunt carduum. (Liber II Paralipomenon 25, 18)
Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae transierunt ad eos, ut quaererent Dominum, Deum Israel. (Liber Esdrae 6, 21)
Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. (Liber Nehemiae 9, 11)