pronađen 1585 Rezultati za: tui
Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris, (Epistula ad Ephesios 2, 1)
et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati — (Epistula ad Ephesios 2, 5)
quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)
omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus”. (Epistula ad Ephesios 5, 14)
si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. (Epistula ad Philippenses 3, 11)
Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, (Epistula ad Colossenses 1, 18)
consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis; (Epistula ad Colossenses 2, 12)
et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, (Epistula ad Colossenses 2, 13)
Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini: (Epistula ad Colossenses 2, 20)
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! (Epistula ad Colossenses 3, 3)
et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)
quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)