pronađen 31 Rezultati za: vento insula

  • Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur (Liber Genesis 41, 6)

  • Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula; (Liber Genesis 41, 23)

  • Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis, (Liber Genesis 41, 27)

  • Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua. (Liber Exodus 14, 21)

  • Et ait ei: “Egredere et sta in monte coram Domino”. Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)

  • Contra folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam persequeris. (Liber Iob 13, 25)

  • “Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente stomachum suum? (Liber Iob 15, 2)

  • Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis. (Liber Proverbiorum 21, 6)

  • Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur. (Liber Sapientiae 4, 4)

  • Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei praeteriit. (Liber Sapientiae 5, 14)

  • Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te. (Liber Isaiae 23, 2)

  • Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula. (Liber Isaiae 23, 6)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina