pronađen 951 Rezultati za: verbum Dei Spiritus Sanctus
tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. (Epistula I ad Corinthios 5, 5)
Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; (Epistula I ad Corinthios 12, 4)
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. (Epistula I ad Corinthios 12, 7)
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; (Epistula I ad Corinthios 14, 32)
An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 1, 22)
Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)
qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)