pronađen 41 Rezultati za: verus amor desiderium

  • Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos. (Liber Genesis 49, 26)

  • Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum omne desiderium animae tuae; (Liber Deuteronomii 12, 20)

  • Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum. (Liber II Samuelis 1, 26)

  • dixitque ad regem: “Verus est sermo, quem audivi in terra mea super rebus tuis et super sapientia tua! (Liber I Regum 10, 6)

  • Dixitque ad regem: “Verus est sermo, quem audieram in terra mea, de rebus tuis et sapientia tua; (Liber II Paralipomenon 9, 5)

  • TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam (Liber Psalmorum 10, 17)

  • Desiderium cordis eius tribuisti ei et voluntatem labiorum eius non denegasti. (Liber Psalmorum 21, 3)

  • Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. (Liber Psalmorum 38, 10)

  • Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis. (Liber Psalmorum 78, 29)

  • RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit. (Liber Psalmorum 112, 10)

  • Quod timet impius, veniet super eum; desiderium suum iustis dabitur. (Liber Proverbiorum 10, 24)

  • Desiderium iustorum omne bonum est, praestolatio impiorum furor. (Liber Proverbiorum 11, 23)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina