pronađen 22 Rezultati za: visione

  • Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)

  • Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; (Prophetia Danielis 7, 13)

  • Vidi in visione, et factum est, dum viderem, eram in Susis castro, quod est in Elam provincia; vidi autem in visione esse me super rivum Ulai. (Prophetia Danielis 8, 2)

  • adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini; (Prophetia Danielis 9, 21)

  • Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)

  • Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)

  • Propterea nox vobis sine visione erit, et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. (Prophetia Michaeae 3, 6)

  • Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur, (Prophetia Zachariae 13, 4)

  • Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “Ecce viri tres quaerunt te; (Actus Apostolorum 10, 19)

  • Et ita vidi equos in visione et, qui sedebant super eos, habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas; et capita equorum erant tamquam capita leonum, et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. (Apocalypsis Ioannis 9, 17)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina