pronađen 123 Rezultati za: vitam

  • Quid defraudat vitam? Mors. (Liber Ecclesiasticus 31, 34)

  • Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adiciet vitam. (Liber Ecclesiasticus 37, 34)

  • In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. (Liber Ecclesiasticus 48, 26)

  • Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem. (Liber Isaiae 4, 3)

  • Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me. (Liber Isaiae 38, 12)

  • In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: “Vanum est!”. Vitam manus tuae invenisti, propterea non aegrotasti. (Liber Isaiae 57, 10)

  • Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 8, 3)

  • SADE. Perdiderunt in lacu vitam meam et iecerunt lapides super me. (Lamentationes 3, 53)

  • RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae, redemisti vitam meam. (Lamentationes 3, 58)

  • Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. (Liber Baruch 4, 1)

  • Quia, qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur, cum adhuc sit in viventibus vita eorum. Visio enim ad omnem pompam eius non regredietur, et unusquisque in iniquitate sua vitam suam non confortabit. (Prophetia Ezechielis 7, 13)

  • Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum. (Prophetia Danielis 12, 2)


“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina