pronađen 27 Rezultati za: volens

  • Ille autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non. (Liber Genesis 24, 21)

  • “Non interficiamus animam eius”. Et dixit ad eos: “Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo. (Liber Genesis 37, 22)

  • Post aliquantum autem tem poris, cum dies triticeae mes sis instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei haedum de capris. Cumque ad eam vellet intrare, prohibuit eum pater illius (Liber Iudicum 15, 1)

  • Secutusque est eam vir suus volens loqui ad cor eius et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos. Quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui. Quem cum socer eius vidisset, occurrit ei laetus (Liber Iudicum 19, 3)

  • Et in universo opere, quod coepit in servitio domus Dei, et iuxta legem et praeceptum volens requirere Deum suum, in toto corde suo operatus et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 31, 21)

  • Post quae et huiuscemodi fidem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere. (Liber II Paralipomenon 32, 1)

  • Qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther et scire volens quid ei accideret. (Liber Esther 2, 11)

  • Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit iuxta te malignus, (Liber Psalmorum 5, 5)

  • Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent; (Liber II Maccabaeorum 14, 39)

  • volens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici. (Liber II Maccabaeorum 14, 42)

  • ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. (Liber Sapientiae 14, 19)

  • Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina