pronađen 68 Rezultati za: voluntatem Dei

  • Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)

  • Peccator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. (Liber Ecclesiasticus 32, 21)

  • qui dico de Cyro: “Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit”; qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”, et templo: “Fundaberis””. (Liber Isaiae 44, 28)

  • Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam”. (Liber Isaiae 46, 10)

  • Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. (Liber Isaiae 48, 14)

  • et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui eius et dicat ei: “Quid facis?”. (Prophetia Danielis 4, 32)

  • Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius; fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est. (Prophetia Danielis 8, 4)

  • Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)

  • Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)

  • Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)

  • Quis ex duobus fecit voluntatem patris?”. Dicunt: “Primus”. Dicit illis Iesus: “Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 31)

  • Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est”. (Evangelium secundum Marcum 3, 35)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina