pronađen 110 Rezultati za: vox

  • Vox enim annuntiantis a Dan et notam facientis calamitatem de monte Ephraim. (Liber Ieremiae 4, 15)

  • Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: “Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores!”. (Liber Ieremiae 4, 31)

  • arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion”. (Liber Ieremiae 6, 23)

  • Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)

  • Quia vox lamentationis audita est de Sion: “Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra”. (Liber Ieremiae 9, 18)

  • Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum. (Liber Ieremiae 10, 22)

  • Vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum. (Liber Ieremiae 25, 36)

  • et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur. (Liber Ieremiae 30, 19)

  • Haec dicit Dominus: “Vox in Rama audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt”. (Liber Ieremiae 31, 15)

  • Haec dicit Dominus: “Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici. (Liber Ieremiae 31, 16)

  • vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia eius”; et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)

  • Vox eius quasi serpentis sibilantis, quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna. (Liber Ieremiae 46, 22)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina