pronađen 5770 Rezultati za: Absalom autem David

  • in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. (Epistula II Petri 1, 7)

  • Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: (Epistula II Petri 1, 13)

  • Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. (Epistula II Petri 1, 15)

  • Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes: (Epistula II Petri 2, 10)

  • Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. (Epistula II Petri 3, 7)

  • Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. (Epistula II Petri 3, 10)

  • Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. (Epistula I Ioannis 1, 7)

  • et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. (Epistula I Ioannis 2, 2)

  • Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)

  • Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. (Epistula I Ioannis 2, 11)

  • Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. (Epistula I Ioannis 2, 17)

  • Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. (Epistula I Ioannis 3, 12)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina