pronađen 36 Rezultati za: Amalec
Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: (Liber Iudicum 6, 3)
Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël. (Liber Iudicum 6, 33)
Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quæ jacet in littore maris. (Liber Iudicum 7, 12)
Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? (Liber Iudicum 10, 12)
mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec. (Liber Iudicum 12, 15)
Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus. (Liber I Samuelis 14, 48)
Hæc dicit Dominus exercituum: Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto. (Liber I Samuelis 15, 2)
Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum. (Liber I Samuelis 15, 3)
Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente. (Liber I Samuelis 15, 5)
Dixitque Saul Cinæo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo: tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec. (Liber I Samuelis 15, 6)
Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti. (Liber I Samuelis 15, 7)
Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii. (Liber I Samuelis 15, 8)