pronađen 122 Rezultati za: Amplius
Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 7)
Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 24)
Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. (Evangelium secundum Marcum 11, 14)
At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 31)
Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. (Evangelium secundum Lucam 3, 13)
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. (Evangelium secundum Lucam 12, 4)
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. (Evangelium secundum Lucam 20, 40)
Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare. (Evangelium secundum Ioannem 8, 11)
Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. (Actus Apostolorum 4, 17)
Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. (Actus Apostolorum 4, 22)
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)