pronađen 107 Rezultati za: Annorum
Et post finem annorum fœderabuntur: filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)
Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. (Prophetia Habacuc 3, 2)
Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. (Evangelium secundum Marcum 5, 42)
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, (Evangelium secundum Lucam 2, 42)
Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, (Evangelium secundum Lucam 3, 23)
quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 42)
Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. (Actus Apostolorum 4, 22)
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël. (Actus Apostolorum 7, 23)
et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. (Actus Apostolorum 13, 18)
Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ. (Epistula ad Romanos 4, 19)
Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, (Epistula I ad Timotheum 5, 9)