pronađen 969 Rezultati za: Antiqui Descensus De David
In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatæ. (Prophetia Zachariae 13, 1)
Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. (Prophetia Malachiae 3, 4)
Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)
Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 5)
David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 6)
Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 17)
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)
Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 23)
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 30)