pronađen 92 Rezultati za: Apparuit
Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, (Epistula ad Titum 3, 4)
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. (Epistula ad Hebraeos 9, 26)
et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: (Epistula I Ioannis 1, 2)
Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. (Epistula I Ioannis 3, 2)
Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. (Epistula I Ioannis 3, 5)
Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. (Epistula I Ioannis 3, 8)
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)
Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: (Apocalypsis Ioannis 12, 1)