pronađen 32 Rezultati za: Audierit
Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 14)
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)
Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 17)
Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? (Evangelium secundum Ioannem 7, 51)
Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)
Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. (Actus Apostolorum 3, 23)
Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. (Apocalypsis Ioannis 3, 20)